- GOSLARIA
- GOSLARIAurbs Saxoniae ad Gosam fluv. in Hercinia. Eam Henricus Auceps, pater magui Othonis, condidit: A. C. 1051. in formam civitatis erecta et munita est, A. C. 1201. postquam ab Ottone Rege clam occupata fuislet. Imp. Henticus tertius urbem istam mirifice ornavit, et e parvo molendino, ut aiunt, vel tugurio venatorio in tam magnam, sicut hodie cerni potest, urbem, bono provexit auspicio. ioh. Matal. Metell. Baudt. est ad fontes Okrae amnis, in Duc. Brunsvicensi, sui tamen iuris. Vix 5. mill. Germ. ab Hildesio in Eur. Lambertus Schafnaburgensis, sub A. C. 1070. hanc Regiam villam vocat, quam pro lare domestico Teutonici Reges sint incolere soliti. Idem eandem clarissimum appellat Regni domicilium: Unde hodie que Caesareum ibi palatium. De controversia, quae huic civitati cum Ducibus Brunsvicensibus, qui ius protectionis in ea habent, vide Hordleder. de causis belli Germ. l. 4. c. 46. Accusata a Duce, A. C. 1541. et a Camera Imperiali proscripta, sed exsecutio a Ioh. Friderico Saxoniae El. cui confoederata erat, impedita est. Obsesla A. C. 1552. ab Hentico Duce metallifodinas Rammelsbergenses ei cessit: quas mortuo Friderico Ulrico Duce A. C. 1634. rursus occupavit. Vide Limnaeum Enucl. l. 4. c. 20.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.